Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 16.15.1 | Cic. Fam. 16.15.2 (English) | >>Cic. Fam. 16.16.1 |
16.15.1
Aegypta ad me venit pr . Idus Apr . is etsi mihi nuntiavit te plane febri carere et belle habere , tamen , quod negavit te potuisse ad me scribere , curam mi attulit , et eo
magis , quod Hermia , quem eodem die venire oportuerat , non venerat . incredibili sum sollicitudine de tua valetudine ; qua si me liberaris , ego te omni cura liberabo . plura scriberem , si iam putarem libenter te legere posse .
ingenium tuum , quod ego maximi facio , confer ad te mihi tibique conservandum ; cura te etiam atque etiam diligenter . vale .
scripta iam epistula Hermia venit . accepi tuam
epistulam vacillantibus litterulis , nec mirum tam gravi morbo .
ego ad te Aegyptam misi , quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere , ut is tecum esset , et cum eo cocum , quo uterere . vale .
16.15.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 16.15.1 | Cic. Fam. 16.15.2 (English) | >>Cic. Fam. 16.16.1 |